Jubilate Deo omnis terra.
Cantate et exultate et psallite
Reges terrae et omnes populi,
Principes et omnes judices,
Annunciate inter gentes
Gloriam ejus, in omnibus mirabilia ejus.
Qui posuit fines nostra Pacem,
In manu ejus sunt omnes fines terrae.
Facta est Pax in virtute sua,
et abundantia in turribus suis.
Arcum conteret, confringet
Arma, et scuta comburet igni.
Lux orta est justo, et rectis corde laetitia.
Jubilate Deo omnis terra :
Arcum conteret,
Cantate et exultate et psallite.
Confringet arma, scuta comburet igni.
Exultate et psallite.
Taliter non fecit omni nationi.
In die malorum protexit nos
In abscondito tabernacoli sui.
Jubilate in cospectu regis.
Justitia et enim ante eum ambulavit.
Ante eum justitia et pax osculatae sunt.
Juravit et statuit custodire
Juditia Domini.
Jubilate in cospectu regis.
Orta est enim in diebus ejus justitia
Et abundantia pacis
Donec auferatur luna.
Text adapted from Biblia Sacra Vulgatae Editionis Sixti Quinti Pontificis Maximio iussu recognita atque edita (Roma, 1592).