Friedensrepräsentationen
frieden_transcript192566

User login

Nata DEO, quas Orbis habet, PAX, optima rerum, 
PAX! Ô dulce decus, praesidiumque tuis!
Aspice quò Germana diu sub pondere Tellus
Iam gemat atque animam mox legat illa suam.

Occidit infelix (.prôh tristia fata!) quod omne
Germanum lato floruit orbe decus,
Aspicis haec; et acerbos aversala dolores,
Immitis miseros praeteriisse potes? 

O quò Diva moves? tandem huc cita dirige cursum,
Atque lubens Patrios, Diva, revise Lares,
Quae moriente tibi singultu vota feruntur,
Ultima sint animo vota reposta tuo:

Heu! pereo, miseranda inquit Germania saevo
Bellipotenti insons victima caesa Deo,
Sed periisse iuvat: Germania clara renascar,
Puotinus è cinere ut PAX oriêre meo.

MATW